monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 4
Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur quae non de eventu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderint homines , quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse?